베드로전서 2장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 베드로전서 (1 Peter) · 25절
- 1 deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones
- 2 sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem
- 3 si gustastis quoniam dulcis Dominus
- 4 ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum
- 5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum
- 6 propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur
- 7 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
- 8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt
- 9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum
- 10 qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti
- 11 carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam
- 12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis
- 13 subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti
- 14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum
- 15 quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam
- 16 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei
- 17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate
- 18 servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis
- 19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste
- 20 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum
- 21 in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius
- 22 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius
- 23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste
- 24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis
- 25 eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗