민수기 29장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 민수기 (Numbers) · 39절
- 1 mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum
- 2 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
- 3 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem
- 4 unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
- 5 et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
- 6 praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino
- 7 decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea
- 8 offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
- 9 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem
- 10 decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni
- 11 et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum
- 12 quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus
- 13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos
- 14 et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus
- 15 et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim
- 16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
- 17 in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
- 18 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
- 19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
- 20 die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
- 21 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
- 22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
- 23 die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
- 24 sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
- 25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
- 26 die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
- 27 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
- 28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
- 29 die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
- 30 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
- 31 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
- 32 die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
- 33 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
- 34 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
- 35 die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis
- 36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
- 37 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
- 38 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
- 39 haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗