로그인

민수기 28장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 민수기 (Numbers) · 31절

  1. 1 dixit quoque Dominus ad Mosen
  2. 2 praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua
  3. 3 haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum
  4. 4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam
  5. 5 decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin
  6. 6 holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini
  7. 7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini
  8. 8 alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino
  9. 9 die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba
  10. 10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno
  11. 11 in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos
  12. 12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes
  13. 13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino
  14. 14 libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt
  15. 15 hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis
  16. 16 mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit
  17. 17 et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis
  18. 18 quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
  19. 19 offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
  20. 20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
  21. 21 et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos
  22. 22 et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis
  23. 23 praeter holocaustum matutinum quod semper offertis
  24. 24 ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum
  25. 25 dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo
  26. 26 dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
  27. 27 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem
  28. 28 atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas
  29. 29 per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque
  30. 30 qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius
  31. 31 inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗