로그인

마태복음 13장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마태복음 (Matthew) · 58절

  1. 1 In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare
  2. 2 et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore
  3. 3 et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare
  4. 4 et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea
  5. 5 alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae
  6. 6 sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt
  7. 7 alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea
  8. 8 alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum
  9. 9 qui habet aures audiendi audiat
  10. 10 et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis
  11. 11 qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum
  12. 12 Qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo
  13. 13 Ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt
  14. 14 et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis
  15. 15 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos
  16. 16 Vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt
  17. 17 amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
  18. 18 Vos ergo audite parabolam seminantis
  19. 19 omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est
  20. 20 qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud
  21. 21 non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur
  22. 22 qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur
  23. 23 qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
  24. 24 Aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo
  25. 25 cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit
  26. 26 cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania
  27. 27 accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania
  28. 28 et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea
  29. 29 et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum
  30. 30 sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum
  31. 31 Aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo
  32. 32 quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius
  33. 33 Aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum
  34. 34 Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis
  35. 35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi
  36. 36 Tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
  37. 37 qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis
  38. 38 ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam
  39. 39 inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt
  40. 40 sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi
  41. 41 mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem
  42. 42 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
  43. 43 tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat
  44. 44 simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum
  45. 45 iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas
  46. 46 inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam
  47. 47 iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti
  48. 48 quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt
  49. 49 sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
  50. 50 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
  51. 51 intellexistis haec omnia dicunt ei etiam
  52. 52 ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera
  53. 53 et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde
  54. 54 Et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes
  55. 55 nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas
  56. 56 et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista
  57. 57 et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua
  58. 58 et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗