마태복음 12장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마태복음 (Matthew) · 50절
- 1 In illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare
- 2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis
- 3 at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant
- 4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus
- 5 Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt
- 6 dico autem vobis quia templo maior est hic
- 7 si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes
- 8 dominus est enim Filius hominis etiam sabbati
- 9 Et cum inde transisset venit in synagogam eorum
- 10 et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum
- 11 ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam
- 12 quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere
- 13 tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera
- 14 Exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
- 15 Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes
- 16 et praecepit eis ne manifestum eum facerent
- 17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem
- 18 ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit
- 19 non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius
- 20 harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium
- 21 et in nomine eius gentes sperabunt
- 22 Tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret
- 23 Et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David
- 24 Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum
- 25 Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit
- 26 et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius
- 27 et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri
- 28 si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei
- 29 aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat
- 30 qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit
- 31 Ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur
- 32 et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro
- 33 Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur
- 34 progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur
- 35 Bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala
- 36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii
- 37 ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis
- 38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre
- 39 Qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae
- 40 sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus
- 41 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic
- 42 regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic
- 43 Cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit
- 44 tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam
- 45 tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae
- 46 Adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei
- 47 dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te
- 48 at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei
- 49 et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei
- 50 quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗