로마서 12장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 로마서 (Romans) · 21절
- 1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum
- 2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
- 3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei
- 4 sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent
- 5 ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra
- 6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei
- 7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina
- 8 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate
- 9 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono
- 10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes
- 11 sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes
- 12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes
- 13 necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes
- 14 benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere
- 15 gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus
- 16 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos
- 17 nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus
- 18 si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes
- 19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus
- 20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius
- 21 noli vinci a malo sed vince in bono malum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗