로마서 11장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 로마서 (Romans) · 36절
- 1 dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin
- 2 non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel
- 3 Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam
- 4 sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal
- 5 sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt
- 6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia
- 7 quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt
- 8 sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem
- 9 et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis
- 10 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva
- 11 dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur
- 12 quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum
- 13 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo
- 14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis
- 15 si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis
- 16 quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami
- 17 quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es
- 18 noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te
- 19 dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
- 20 bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time
- 21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat
- 22 vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris
- 23 sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos
- 24 nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae
- 25 nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret
- 26 et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob
- 27 et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
- 28 secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres
- 29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
- 30 sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem
- 31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur
- 32 conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur
- 33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius
- 34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit
- 35 aut quis prior dedit illi et retribuetur ei
- 36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗