레위기 7장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 레위기 (Leviticus) · 38절
- 1 haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est
- 2 idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris
- 3 offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia
- 4 duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis
- 5 et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto
- 6 omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est
- 7 sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit
- 8 sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius
- 9 et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur
- 10 sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur
- 11 haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino
- 12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas
- 13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis
- 14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem
- 15 cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane
- 16 si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est
- 17 quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet
- 18 si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit
- 19 caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea
- 20 anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis
- 21 et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis
- 22 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
- 23 loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis
- 24 adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios
- 25 si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo
- 26 sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus
- 27 omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis
- 28 locutus est Dominus ad Mosen dicens
- 29 loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius
- 30 tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti
- 31 qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius
- 32 armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis
- 33 qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua
- 34 pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel
- 35 haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur
- 36 et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis
- 37 ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis
- 38 quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗