레위기 6장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 레위기 (Leviticus) · 30절
- 1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
- 2 anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit
- 3 sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines
- 4 convicta delicti reddet
- 5 omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat
- 6 pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti
- 7 qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit
- 8 locutus est Dominus ad Mosen dicens
- 9 praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit
- 10 vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare
- 11 spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet
- 12 ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum
- 13 ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari
- 14 haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari
- 15 tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino
- 16 reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi
- 17 ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto
- 18 mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur
- 19 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
- 20 haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere
- 21 quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino
- 22 sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari
- 23 omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo
- 24 locutus est Dominus ad Mosen dicens
- 25 loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est
- 26 sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi
- 27 quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto
- 28 vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua
- 29 omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est
- 30 hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗