레위기 4장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 레위기 (Leviticus) · 35절
- 1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
- 2 loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit
- 3 si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino
- 4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino
- 5 hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii
- 6 cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii
- 7 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi
- 8 et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt
- 9 duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis
- 10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti
- 11 pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo
- 12 et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur
- 13 quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est
- 14 et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi
- 15 et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini
- 16 inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii
- 17 tincto digito aspergens septies contra velum
- 18 ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii
- 19 omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare
- 20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus
- 21 ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis
- 22 si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur
- 23 et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum
- 24 ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est
- 25 tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius
- 26 adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei
- 27 quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat
- 28 et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam
- 29 ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti
- 30 tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
- 31 omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei
- 32 sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam
- 33 ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae
- 34 sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
- 35 omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗