로그인

레위기 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 레위기 (Leviticus) · 17절

  1. 1 quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino
  2. 2 ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris
  3. 3 et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est
  4. 4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis
  5. 5 adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino
  6. 6 si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt
  7. 7 si agnum obtulerit coram Domino
  8. 8 ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
  9. 9 et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam
  10. 10 cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis
  11. 11 et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini
  12. 12 si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino
  13. 13 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
  14. 14 tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia
  15. 15 duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis
  16. 16 adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit
  17. 17 iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗