레위기 25장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 레위기 (Leviticus) · 55절
- 1 locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens
- 2 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini
- 3 sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius
- 4 septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis
- 5 quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est
- 6 sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te
- 7 iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum
- 8 numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem
- 9 et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra
- 10 sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam
- 11 quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis
- 12 ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis
- 13 anno iobelei redient omnes ad possessiones suas
- 14 quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo
- 15 et iuxta supputationem frugum vendet tibi
- 16 quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi
- 17 nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester
- 18 facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore
- 19 et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes
- 20 quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras
- 21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum
- 22 seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera
- 23 terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis
- 24 unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur
- 25 si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat
- 26 sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire
- 27 conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam
- 28 quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum
- 29 qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus
- 30 si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo
- 31 sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum
- 32 aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi
- 33 si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel
- 34 suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est
- 35 si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum
- 36 ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te
- 37 pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges
- 38 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus
- 39 si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum
- 40 sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te
- 41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum
- 42 mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum
- 43 ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum
- 44 servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt
- 45 et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos
- 46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam
- 47 si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius
- 48 post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum
- 49 et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se
- 50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
- 51 si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium
- 52 si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum
- 53 quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo
- 54 quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis
- 55 mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗