레위기 24장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 레위기 (Leviticus) · 23절
- 1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
- 2 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter
- 3 extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris
- 4 super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini
- 5 accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas
- 6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues
- 7 et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini
- 8 per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno
- 9 eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo
- 10 ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite
- 11 cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan
- 12 miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
- 13 qui locutus est ad Mosen
- 14 dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus
- 15 et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum
- 16 et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
- 17 qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
- 18 qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima
- 19 qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei
- 20 fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
- 21 qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur
- 22 aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
- 23 locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗