데살로니가전서 5장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 데살로니가전서 (1 Thessalonians) · 28절
- 1 de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis
- 2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet
- 3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient
- 4 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat
- 5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum
- 6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus
- 7 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
- 8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis
- 9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum
- 10 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus
- 11 propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis
- 12 rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos
- 13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis
- 14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes
- 15 videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes
- 16 semper gaudete
- 17 sine intermissione orate
- 18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis
- 19 Spiritum nolite extinguere
- 20 prophetias nolite spernere
- 21 omnia autem probate quod bonum est tenete
- 22 ab omni specie mala abstinete vos
- 23 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur
- 24 fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
- 25 fratres orate pro nobis
- 26 salutate fratres omnes in osculo sancto
- 27 adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus
- 28 gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen EXPLICIT AD THESSALONICENSES ·I·
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗