데살로니가전서 4장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 데살로니가전서 (1 Thessalonians) · 18절
- 1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis
- 2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum
- 3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra
- 4 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore
- 5 non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum
- 6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus
- 7 non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione
- 8 itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis
- 9 de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem
- 10 etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis
- 11 et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis
- 12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis
- 13 nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent
- 14 si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo
- 15 hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt
- 16 quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi
- 17 deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus
- 18 itaque consolamini invicem in verbis istis
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗