고린도후서 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 고린도후서 (2 Corinthians) · 18절
- 1 incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis
- 2 epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus
- 3 manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus
- 4 fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum
- 5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est
- 6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat
- 7 quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur
- 8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria
- 9 nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria
- 10 nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam
- 11 si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est
- 12 habentes igitur talem spem multa fiducia utimur
- 13 et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur
- 14 sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur
- 15 sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum
- 16 cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen
- 17 Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas
- 18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗