고린도후서 2장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 고린도후서 (2 Corinthians) · 17절
- 1 statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos
- 2 si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me
- 3 et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est
- 4 nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis
- 5 si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos
- 6 sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus
- 7 ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est
- 8 propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem
- 9 ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis
- 10 cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi
- 11 ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius
- 12 cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino
- 13 non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam
- 14 Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco
- 15 quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt
- 16 aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus
- 17 non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗