고린도후서 13장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 고린도후서 (2 Corinthians) · 13절
- 1 ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum
- 2 praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam
- 3 an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis
- 4 nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis
- 5 vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis
- 6 spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi
- 7 oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus
- 8 non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate
- 9 gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem
- 10 ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem
- 11 de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
- 12 salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes
- 13 gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen EXPLICIT EPISTULA AD CORINTHIOS ·II·
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗