갈라디아서 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 갈라디아서 (Galatians) · 24절
- 1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
- 2 et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
- 3 gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo
- 4 qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
- 5 cui est gloria in saecula saeculorum amen
- 6 miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium
- 7 quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi
- 8 sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
- 9 sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
- 10 modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
- 11 notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
- 12 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi
- 13 audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
- 14 et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
- 15 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam
- 16 ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
- 17 neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
- 18 deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim
- 19 alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
- 20 quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
- 21 deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
- 22 eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
- 23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
- 24 et in me clarificabant Deum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗