호세아 6장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 호세아 (Hosea) · 11절
- 1 In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum,
- 2 quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos.
- 3 Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
- 4 Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
- 5 Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur.
- 6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta.
- 7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi prævaricati sunt in me.
- 8 Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.
- 9 Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt.
- 10 In domo Israël vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.
- 11 Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗