잠언 21장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 잠언 (Proverbs) · 31절
- 1 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini : quocumque voluerit, inclinabit illud.
- 2 Omnis via viri recta sibi videtur : appendit autem corda Dominus.
- 3 Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ.
- 4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum.
- 5 Cogitationes robusti semper in abundantia ; omnis autem piger semper in egestate est.
- 6 Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
- 7 Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.
- 8 Perversa via viri aliena est ; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
- 9 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
- 10 Anima impii desiderat malum : non miserebitur proximo suo.
- 11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
- 12 Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
- 13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
- 14 Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
- 15 Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.
- 16 Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur.
- 17 Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
- 18 Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus.
- 19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
- 20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud.
- 21 Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
- 22 Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.
- 23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.
- 24 Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
- 25 Desideria occidunt pigrum : noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
- 26 Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
- 27 Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
- 28 Testis mendax peribit ; vir obediens loquetur victoriam.
- 29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est corrigit viam suam.
- 30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
- 31 Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗