이사야 54장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 이사야 (Isaiah) · 17절
- 1 Lauda, sterilis, quæ non paris ; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas : quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus.
- 2 Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende : ne parcas : longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.
- 3 Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis, et semen tuum gentes hæreditabit, et civitates desertas inhabitabit.
- 4 Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces ; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.
- 5 Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël : Deus omnis terræ vocabitur.
- 6 Quia ut mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.
- 7 Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
- 8 In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te ; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus.
- 9 Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram ; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.
- 10 Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent ; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.
- 11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris :
- 12 et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles ;
- 13 universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.
- 14 Et in justitia fundaberis : recede procul a calumnia, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
- 15 Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi.
- 16 Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum ; et ego creavi interfectorem ad disperdendum.
- 17 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗