이사야 3장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 이사야 (Isaiah) · 26절
- 1 Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ ;
- 2 fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem ;
- 3 principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
- 4 Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis ;
- 5 et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum ; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
- 6 Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui : Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua.
- 7 Respondebit in die illa, dicens : Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum : nolite constituere me principem populi.
- 8 Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.
- 9 Agnitio vultus eorum respondit eis ; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala !
- 10 Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
- 11 Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.
- 12 Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
- 13 Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos.
- 14 Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus ; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.
- 15 Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? dicit Dominus Deus exercituum.
- 16 Et dixit Dominus : Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant ;
- 17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit.
- 18 In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
- 19 et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,
- 20 et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures,
- 21 et annulos, et gemmas in fronte pendentes,
- 22 et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,
- 23 et specula, et sindones, et vittas, et theristra.
- 24 Et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.
- 25 Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio.
- 26 Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗