욥기 8장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 욥기 (Job) · 22절
- 1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
- 2 Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui ?
- 3 Numquid Deus supplantat judicium ? aut Omnipotens subvertit quod justum est ?
- 4 Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ :
- 5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus ;
- 6 si mundus et rectus incesseris : statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,
- 7 in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
- 8 Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam
- 9 (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),
- 10 et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
- 11 Numquid vivere potest scirpus absque humore ? aut crescere carectum sine aqua ?
- 12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.
- 13 Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit.
- 14 Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.
- 15 Innitetur super domum suam, et non stabit ; fulciet eam, et non consurget.
- 16 Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.
- 17 Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.
- 18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet : Non novi te.
- 19 Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur.
- 20 Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,
- 21 donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.
- 22 Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗