욥기 32장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 욥기 (Job) · 22절
- 1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
- 2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
- 3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
- 4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
- 5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
- 6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.
- 7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
- 8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
- 9 Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.
- 10 Ideo dicam : Audite me : ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
- 11 Expectavi enim sermones vestros ; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus ;
- 12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam : sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.
- 13 Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam : Deus projecit eum, non homo.
- 14 Nihil locutus est mihi : et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
- 15 Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
- 16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti : steterunt, nec ultra responderunt :
- 17 respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
- 18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
- 19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
- 20 Loquar, et respirabo paululum : aperiam labia mea, et respondebo.
- 21 Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
- 22 Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗