욥기 23장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 욥기 (Job) · 17절
- 1 Respondens autem Job, ait :
- 2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
- 3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus ?
- 4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus :
- 5 ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
- 6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.
- 7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.
- 8 Si ad orientem iero, non apparet ; si ad occidentem, non intelligam eum.
- 9 Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
- 10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
- 11 Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
- 12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
- 13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus : et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
- 14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.
- 15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
- 16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
- 17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗