욥기 13장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 욥기 (Job) · 28절
- 1 Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
- 2 Secundum scientiam vestram et ego novi : nec inferior vestri sum.
- 3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio :
- 4 prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.
- 5 Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.
- 6 Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.
- 7 Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos ?
- 8 numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini ?
- 9 aut placebit ei quem celare nihil potest ? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?
- 10 Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.
- 11 Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.
- 12 Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ.
- 13 Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.
- 14 Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis ?
- 15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo : verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.
- 16 Et ipse erit salvator meus : non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.
- 17 Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris.
- 18 Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.
- 19 Quis est qui judicetur mecum ? veniat : quare tacens consumor ?
- 20 Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar :
- 21 manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.
- 22 Voca me, et ego respondebo tibi : aut certe loquar, et tu responde mihi.
- 23 Quantas habeo iniquitates et peccata ? scelera mea et delicta ostende mihi.
- 24 Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum ?
- 25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris :
- 26 scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ.
- 27 Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti :
- 28 qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗