로그인

역대하 27장 Vulgata Clementina

Vulgata Clementina · 라틴어 · 역대하 (2 Chronicles) · 9절

  1. 1 Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
  2. 2 Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini : et adhuc populus delinquebat.
  3. 3 Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.
  4. 4 Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.
  5. 5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei : hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
  6. 6 Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
  7. 7 Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda.
  8. 8 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.
  9. 9 Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.

Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗