역대상 23장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 역대상 (1 Chronicles) · 32절
- 1 Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël.
- 2 Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas.
- 3 Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra : et inventa sunt triginta octo millia virorum.
- 4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia : præpositorum autem et judicum, sex millia.
- 5 Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum.
- 6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
- 7 Filii Gerson : Leedan, et Semei.
- 8 Filii Leedan : princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres.
- 9 Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres : isti principes familiarum Leedan.
- 10 Porro filii Semei : Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria : isti filii Semei, quatuor.
- 11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus : porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
- 12 Filii Caath : Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.
- 13 Filii Amram : Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.
- 14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
- 15 Filii Moysi : Gersom et Eliezer.
- 16 Filii Gersom : Subuel primus.
- 17 Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus : et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
- 18 Filii Isaar : Salomith primus.
- 19 Filii Hebron : Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.
- 20 Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus.
- 21 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar et Cis.
- 22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
- 23 Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.
- 24 Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.
- 25 Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.
- 26 Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.
- 27 Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
- 28 Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
- 29 Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
- 30 Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino : similiterque ad vesperam,
- 31 tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.
- 32 Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗