여호수아 16장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 여호수아 (Joshua) · 10절
- 1 Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente : solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel :
- 2 et egreditur de Bethel Luza : transitque terminum Archi, Ataroth :
- 3 et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer : finiunturque regiones ejus mari magno :
- 4 possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim.
- 5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas : et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem.
- 6 Egrediunturque confinia in mare : Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo : et pertransit ab oriente Janoë.
- 7 Descenditque de Janoë in Ataroth et Naaratha : et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem.
- 8 De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.
- 9 Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum.
- 10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer : habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗