에스더 15장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 에스더 (Esther) · 19절 · 대역: King James Version
| 절 | Vulgata Clementina | King James Version |
|---|---|---|
| 1 | Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua. | — |
| 2 | Memorare, inquit, dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem : | — |
| 3 | et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte. | — |
| 4 | Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua. | — |
| 5 | Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas, | — |
| 6 | et super unam quidem innitebatur, quasi præ deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens : | — |
| 7 | altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans. | — |
| 8 | Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum. | — |
| 9 | Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus : eratque terribilis aspectu. | — |
| 10 | Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput. | — |
| 11 | Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur : | — |
| 12 | Quid habes, Esther ? ego sum frater tuus : noli metuere. | — |
| 13 | Non morieris : non enim pro te, sed pro omnibus hæc lex constituta est. | — |
| 14 | Accede igitur, et tange sceptrum. | — |
| 15 | Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait : Cur mihi non loqueris ? | — |
| 16 | Quæ respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuæ. | — |
| 17 | Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. | — |
| 18 | Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est. | — |
| 19 | Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam. | — |
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗
King James Version — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: GPL