에베소서 3장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 에베소서 (Ephesians) · 21절
- 1 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,
- 2 si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis :
- 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,
- 4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi :
- 5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,
- 6 gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium :
- 7 cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.
- 8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
- 9 et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit :
- 10 ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
- 11 secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro :
- 12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.
- 13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quæ est gloria vestra.
- 14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,
- 15 ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur,
- 16 ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,
- 17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati,
- 18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum :
- 19 scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
- 20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis :
- 21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗