야고보서 4장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 야고보서 (James) · 17절
- 1 Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ?
- 2 concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
- 3 Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.
- 4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.
- 5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ?
- 6 majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
- 7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
- 8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.
- 9 Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.
- 10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
- 11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.
- 12 Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.
- 13 Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus :
- 14 qui ignoratis quid erit in crastino.
- 15 Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
- 16 Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.
- 17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗