아가 2장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 아가 (Song of Songs) · 17절
- 1 Ego flos campi, et lilium convallium.
- 2 Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
- 3 Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
- 4 Introduxit me in cellam vinariam ; ordinavit in me caritatem.
- 5 Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
- 6 Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
- 7 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
- 8 Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.
- 9 Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
- 10 En dilectus meus loquitur mihi. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni :
- 11 jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit.
- 12 Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit : vox turturis audita est in terra nostra ;
- 13 ficus protulit grossos suos ; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :
- 14 columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
- 15 Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas : nam vinea nostra floruit.
- 16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,
- 17 donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗