신명기 34장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 신명기 (Deuteronomy) · 12절
- 1 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho : ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan,
- 2 et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum,
- 3 et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor.
- 4 Dixitque Dominus ad eum : Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.
- 5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino :
- 6 et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor : et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem.
- 7 Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est : non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.
- 8 Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus : et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
- 9 Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi.
- 10 Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,
- 11 in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius,
- 12 et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israël.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗