시편 87편 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 19절 · 대역: King James Version
| 절 | Vulgata Clementina | King James Version |
|---|---|---|
| 1 | Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ. | His foundation is in the holy mountains. |
| 2 | Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te. | The Lord loveth the gates of Zion more than all the dwellings of Jacob. |
| 3 | Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. | Glorious things are spoken of thee, O city of God. Selah. |
| 4 | Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. | I will make mention of Rahab and Babylon to them that know me: behold Philistia, and Tyre, with Ethiopia; this man was born there. |
| 5 | Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio, | And of Zion it shall be said, This and that man was born in her: and the highest himself shall establish her. |
| 6 | inter mortuos liber ; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt. | The Lord shall count, when he writeth up the people, that this man was born there. Selah. |
| 7 | Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. | As well the singers as the players on instruments shall be there: all my springs are in thee. |
| 8 | Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. | — |
| 9 | Longe fecisti notos meos a me ; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar ; | — |
| 10 | oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die ; expandi ad te manus meas. | — |
| 11 | Numquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ? | — |
| 12 | Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ? | — |
| 13 | Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ? et justitia tua in terra oblivionis ? | — |
| 14 | Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te. | — |
| 15 | Ut quid, Domine, repellis orationem meam ; avertis faciem tuam a me ? | — |
| 16 | Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. | — |
| 17 | In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me : | — |
| 18 | circumdederunt me sicut aqua tota die ; circumdederunt me simul. | — |
| 19 | Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria. | — |
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗
King James Version — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: GPL