로그인

시편 86편 Vulgata Clementina

Vulgata Clementina · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 7절

  1. 1 Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis ;
  2. 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
  3. 3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !
  4. 4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.
  5. 5 Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ?
  6. 6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
  7. 7 Sicut lætantium omnium habitatio est in te.

Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗