시편 74편 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 11절
- 1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
- 2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.
- 3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
- 4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus.
- 5 Dixi iniquis : Nolite inique agere : et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :
- 6 nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
- 7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus :
- 8 quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat :
- 9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen fæx ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terræ.
- 10 Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob :
- 11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗