시편 55편 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 13절
- 1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
- 2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.
- 3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
- 4 Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo.
- 5 In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi : non timebo quid faciat mihi caro.
- 6 Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
- 7 Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
- 8 pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.
- 9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua :
- 10 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
- 11 In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo.
- 12 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi :
- 13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗