시편 32편 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 22절
- 1 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio.
- 2 Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi.
- 3 Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione.
- 4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
- 5 Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra.
- 6 Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
- 7 Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos.
- 8 Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
- 9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt.
- 10 Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
- 11 Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
- 12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in hæreditatem sibi.
- 13 De cælo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum.
- 14 De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram :
- 15 qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum.
- 16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
- 17 Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
- 18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus :
- 19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
- 20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.
- 21 Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
- 22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗