시편 3편 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 9절
- 1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
- 2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ;
- 3 multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.
- 4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
- 5 Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo.
- 6 Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
- 7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.
- 8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti.
- 9 Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗