시편 24편 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 22절
- 1 In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam :
- 2 Deus meus, in te confido ; non erubescam.
- 3 Neque irrideant me inimici mei : etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
- 4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
- 5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
- 6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
- 7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
- 8 Dulcis et rectus Dominus ; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
- 9 Diriget mansuetos in judicio ; docebit mites vias suas.
- 10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
- 11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo ; multum est enim.
- 12 Quis est homo qui timet Dominum ? legem statuit ei in via quam elegit.
- 13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus hæreditabit terram.
- 14 Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
- 15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
- 16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
- 17 Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt : de necessitatibus meis erue me.
- 18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
- 19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
- 20 Custodi animam meam, et erue me : non erubescam, quoniam speravi in te.
- 21 Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te.
- 22 Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗