시편 140편 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 10절
- 1 Psalmus David. Domine, clamavi ad te : exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te.
- 2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
- 3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.
- 4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.
- 5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :
- 6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.
- 7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
- 8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam.
- 9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
- 10 Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗