시편 138편 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 24절
- 1 In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me ;
- 2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
- 3 Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti :
- 4 et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.
- 5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
- 6 Mirabilis facta est scientia tua ex me ; confortata est, et non potero ad eam.
- 7 Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam ?
- 8 Si ascendero in cælum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades.
- 9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,
- 10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
- 11 Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ; et nox illuminatio mea in deliciis meis.
- 12 Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur : sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.
- 13 Quia tu possedisti renes meos ; suscepisti me de utero matris meæ.
- 14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
- 15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ; et substantia mea in inferioribus terræ.
- 16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.
- 17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum.
- 18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
- 19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me :
- 20 quia dicitis in cogitatione : Accipient in vanitate civitates tuas.
- 21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam ?
- 22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
- 23 Proba me, Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce semitas meas.
- 24 Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via æterna.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗