시편 134편 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 21절 · 대역: King James Version
| 절 | Vulgata Clementina | King James Version |
|---|---|---|
| 1 | Alleluja. Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum : | Behold, bless ye the Lord, all ye servants of the Lord, which by night stand in the house of the Lord. |
| 2 | qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. | Lift up your hands in the sanctuary, and bless the Lord. |
| 3 | Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave. | The Lord that made heaven and earth bless thee out of Zion. |
| 4 | Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi. | — |
| 5 | Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis. | — |
| 6 | Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. | — |
| 7 | Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis. | — |
| 8 | Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus. | — |
| 9 | Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus. | — |
| 10 | Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes : | — |
| 11 | Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan : | — |
| 12 | et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo. | — |
| 13 | Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. | — |
| 14 | Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur. | — |
| 15 | Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. | — |
| 16 | Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt. | — |
| 17 | Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum. | — |
| 18 | Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. | — |
| 19 | Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino. | — |
| 20 | Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino. | — |
| 21 | Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem. | — |
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗
King James Version — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: GPL