시편 108편 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 31절 · 대역: King James Version
| 절 | Vulgata Clementina | King James Version |
|---|---|---|
| 1 | In finem. Psalmus David. | O God, my heart is fixed; I will sing and give praise, even with my glory. |
| 2 | Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. | Awake, psaltery and harp: I myself will awake early. |
| 3 | Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis. | I will praise thee, O Lord, among the people: and I will sing praises unto thee among the nations. |
| 4 | Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam. | For thy mercy is great above the heavens: and thy truth reacheth unto the clouds. |
| 5 | Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. | Be thou exalted, O God, above the heavens: and thy glory above all the earth; |
| 6 | Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus. | That thy beloved may be delivered: save with thy right hand, and answer me. |
| 7 | Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum. | God hath spoken in his holiness; I will rejoice, I will divide Shechem, and mete out the valley of Succoth. |
| 8 | Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. | Gilead is mine; Manasseh is mine; Ephraim also is the strength of mine head; Judah is my lawgiver; |
| 9 | Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. | Moab is my washpot; over Edom will I cast out my shoe; over Philistia will I triumph. |
| 10 | Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis. | Who will bring me into the strong city? who will lead me into Edom? |
| 11 | Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. | Wilt not thou, O God, who hast cast us off? and wilt not thou, O God, go forth with our hosts? |
| 12 | Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus. | Give us help from trouble: for vain is the help of man. |
| 13 | Fiant nati ejus in interitum ; in generatione una deleatur nomen ejus. | Through God we shall do valiantly: for he it is that shall tread down our enemies. |
| 14 | In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. | — |
| 15 | Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum : | — |
| 16 | pro eo quod non est recordatus facere misericordiam, | — |
| 17 | et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare. | — |
| 18 | Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus. | — |
| 19 | Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur. | — |
| 20 | Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. | — |
| 21 | Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. | — |
| 22 | Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me. | — |
| 23 | Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ. | — |
| 24 | Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum. | — |
| 25 | Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua. | — |
| 26 | Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam. | — |
| 27 | Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam. | — |
| 28 | Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me confundantur ; servus autem tuus lætabitur. | — |
| 29 | Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua. | — |
| 30 | Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum : | — |
| 31 | quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. | — |
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗
King James Version — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: GPL