시편 101편 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 29절
- 1 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
- 2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
- 3 Non avertas faciem tuam a me : in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
- 4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
- 5 Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
- 6 A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.
- 7 Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
- 8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
- 9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant :
- 10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,
- 11 a facie iræ et indignationis tuæ : quia elevans allisisti me.
- 12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.
- 13 Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
- 14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :
- 15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur.
- 16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam :
- 17 quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
- 18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.
- 19 Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.
- 20 Quia prospexit de excelso sancto suo ; Dominus de cælo in terram aspexit :
- 21 ut audiret gemitus compeditorum ; ut solveret filios interemptorum :
- 22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem :
- 23 in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.
- 24 Respondit ei in via virtutis suæ : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :
- 25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.
- 26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli.
- 27 Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;
- 28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
- 29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in sæculum dirigetur.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗