스가랴 3장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 스가랴 (Zechariah) · 10절
- 1 Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini : et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.
- 2 Et dixit Dominus ad Satan : Increpet Dominus in te, Satan ! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem ! numquid non iste torris est erutus de igne ?
- 3 Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli.
- 4 Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens : Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum : Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis.
- 5 Et dixit : Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus : et angelus Domini stabat.
- 6 Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens :
- 7 Hæc dicit Dominus exercituum : Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.
- 8 Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt : ecce enim ego adducam servum meum Orientem.
- 9 Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu : super lapidem unum septem oculi sunt : ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terræ illius in die una.
- 10 In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗