베드로전서 5장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 베드로전서 (1 Peter) · 14절
- 1 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum : qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator :
- 2 pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie :
- 3 neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
- 4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.
- 5 Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
- 6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis :
- 7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
- 8 Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret :
- 9 cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.
- 10 Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
- 11 Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
- 12 Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.
- 13 Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.
- 14 Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗