말라기 1장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 말라기 (Malachi) · 14절
- 1 Onus verbi Domini ad Israël in manu Malachiæ.
- 2 Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Jacob ? dicit Dominus : et dilexi Jacob,
- 3 Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti.
- 4 Quod si dixerit Idumæa : Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt : hæc dicit Dominus exercituum : Isti ædificabunt, et ego destruam : et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum.
- 5 Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israël.
- 6 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ?
- 7 Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis : In quo polluimus te ? in eo quod dicitis : Mensa Domini despecta est.
- 8 Si offeratis cæcum ad immolandum, nonne malum est ? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est ? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum.
- 9 Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum.
- 10 Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito ? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.
- 11 Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur : et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
- 12 Et vos polluistis illud in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat.
- 13 Et dixistis : Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum : et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus : numquid suscipiam illud de manu vestra ? dicit Dominus.
- 14 Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino : quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗